Liber Job*

Caput 9: Versus 27

Cum dixero: nequaquam.Ibid.Israel ut prius noluit loqui, cum quem praedixit negavit: in quo facies ejus interior commutatur sordibus perfidiae ut non agnoscatur a Deo, unde restat torqueri doloribus aeternis.Dies mei velocius transierunt.Ibid.Primus homo sic conditus est, ut vita ejus per tempora possit tendi, non evolvi; sed quia peccavit decursum pertulit, quem homo semper tolerat, et tamen optat, dum vivere appetit. Hujus decursus damna voce humani generis gemit.Fugerunt,quia ad lucem stare homo noluit, fugiendo visum perdidit, ne bonum quod est, videre possit, ad quod conditus fuit.Quasi naves poma portantes.Ibid.Fructus terrae per fluctus, etc., usque ad quae cogitatio ne in superbiam erumpat, humiliter se comprimit dicens:Nequaquam ita loquar.Sed infirmus a tali inquisitione compescar. In quo facies mentis commutatur, quia quae alta quaerebat, infirmam se videns, veneratur quod ignorat. In qua est dolor, quia valde affligitur qui ad intelligenda quae de se sunt, caecatur. His communibus malis sua propria adjungere metuit:Verebar omnia,etc.
(* Traductions européennes)